- ABROTONUM
- I.ABROTONUMAfricae urbs ad mare mediterraneum, Straboni et Plinio l. 5 c. 4. erica Syrtim. Stephanus ex Ephoro ait, eandem esse cum Neapoli, At in Strabone Neapolis est Leptis; tursus in Mela l. 1. c. 7. et Plinio, Neapolis, Abrotonum, et Leptis, sunt 3. urbes diversae. Abrotonum herba est notissima, quae Arabice vocatur Caisum; an ex eâ nomen traxerit Abrotonum urbs, quaerant peritiotes. Ego (inquit Bochart. Phaleg c. 24.) Abrotomum pro Abaritano oppido dici suspicor, quod ex Abarâ factum sit, ut ex Membresâ, Membresitanum, ex Maxula, Maxulitanum etc. nempe Abara Gap desc: Hebrew i. e. traiectus, aut vadum, dici potuit, propter vada ad vicinum lacum. Strab. l. 17. εἶτ᾿ ἄλλη λίμνη πολὺ ἐλάτταν, καὶ μετα ταύτην Α᾿βρότανον πόλις, Sic in provinciâ consulari alia fuit Abara, Carthagini propior, a qua, in Africae notitia, denominatur Felix Abaritanus, qui cum aliis Episcopis in exilium mislus est, annô sextô Regis Hunerici. Indidem Abaritana arundo, de quâ Plin. l. 16. c. 36. Aucupatoria arundo a Panbormo laudatissima, piscatoria Abaritana, ex Africa. Unde colligas etiam illam Abaram aquas habuisse vicinas. Sed et voce compositâ Abareder, vel Abarediera, i. e. traiectus gregis dicta est Byzacenae urbs; unde in Notitia, Praefectianus Abaradirensis; et prope Iordanem Bethabara, i. e. domus traiectûs dicebatur locus, in quo Iohannes baptizabat. Iohan. c. 1. v. 28.II.ABROTONUMThemistoclis Mater Plut, in Tbem. Aeliano Abrotonus vocatur. Locus est Var. Hist. l. 12. c. 43. Εκαλεῖτο ἡμήτηρ αὐ τοῦ Αβρότονου.III.ABROTONUMnomen proprium meretricis, Lucian, in Dialog.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.